- REPRESSALIAE
- REPRESSALIAEapud recentiores Iureconsultos seu Repressaliarum Ius, potestas est impignerandi contra quemlibet de terra debitoris, data creditori, pro iniuriis et damnis, l. si pignerationes, de iniur. et damn. dat. l. 6. Cuius inventum non novum esse contendit Zasius, quod Bartholus sensit, sed a vetustissimis Romanorum legibus originem sumpsisse. Concedebatur autem, ob denegatam iustitiam, publicâ auctoritate et Principis suiperioris consensu, Io. Calvinus, Lex. Iur. Ε᾿νεχυριασμὸς Graece, h. e. pignoratio inter Populos diversos; Σύλας dixit Demostehens, Orat. pro Coron. et Aristoteles, Oeconom. l. 2. Saxones et Angli Witerhamium vocant; Galli etiam, ubi a Rege imperari id solet, literas Marcae. Eius vetustissimum exemplum apud Homerum est, Il. λ. ubi Nestor narratur, ob ereptos Patri equos, Elidensium puecora et armenta cepisse, ῥύςἰ ἐλαυνόμενος, ut Poeta loquitur; ubi ῥύςια interpretatur Eustathius, τὰ ἀντὶ τινῶν ῥυόμενα, ῾Ὀ ἐςτιν ἑλκόμενα καὶ ἀντὶ τῶ προαρπαςθέντων ἁρπαζόμενα. Quae in vicem aliorum prius nobis ereptorum rapiuntur. Quô sensu vocem invenias in excerptis Legationum ex Polybio, 38. ubi de Achaeis contra Boetos et excerptô 123. Sequitur dein in narratione, convocari edicto ad ius suum persequendum omnes eos, quibus aliquid ab Elidensibus debebatur, nimirum,——— Μή τις οἱ ἀτεμβόμενος κίοι ἴςης.Ne quis iustâ sibi parte careret.Aliud exemplum est in Historia Rom. apud Livium, l. 2. de Romanorum navibus, quas pro bonis Tarquiniorum Curius Aristodemus, Tarquiniorum haeres, retinuit. Famulos, iumenta, pecunias retenta dixit Halicarnassensis. Et apud Aristotelem de decreto Carthaginensium, ad prehendendas exterorum naves, εἴ τις ςύλαν ἔχει, si quis ius prehendendi haberet, uti loquitur Oeconom. l. 2. Non vero ius hoc locum habere aiunt Iurisconsulti, nisi ubi ius denegatur, uti dictum. Quod fieri intelligitur non tantum, si in fontem aut debitorem iudicium, intra tempus idoneum, obtineri nequeat, verum etiam si in re minime dubia plane contra ius iudicatum sit. Nam auctoritas iudicantis non idem in exteros, quod in subditos, valet: Hinc, cum subditis exsecutionem etiam iniustae sententiae vi impedire, aut contra eam ius suum vi exsequi non liceat, ob imperii in eos efficaciam, exteri tamen ius cogendi habent, sed quô uti non licitum, quamdiu per iudicium suum possint obtinere. Tali igitur de causa aut corpora (cuius exemplum habemus apud Ammianum, l. 17. ubi de Iuliano, Francorum quosdam retinente, et apud Leonem Afrum, l. 3. de Monte Berrigualoid) aut res mobiles subditorum eius, qui ius non reddit, capi posse, non quidem naturâ introductum est, sed moribus passim receptum. Ubi tamen cavendum, ne confundantur ea, quae iuris gentium sunt proprie, et ea, quae iure civili aut pactis populorum constituuntur. Iure gentium subiacent pignorationi omnes subditiiniuriam facientes, qui tales sunt ex causa permanente, sive indigenae, sive advenae: non qui transeundi aut morae exiguae causâ alicubi sunt: A numero tamen subditorum iure eôdem excipiuntur Legati, non ad hostes nostros missi et res eorum, ut iure civili populorum saepe excipi solent personae Mulierum et Infantium; eorum vero, qui literis operam dant et ad mercatus veniunt, etiam res. Sic iure gentium singulis pignorandi ius est, ut et Athenis in ἀνδροληψίᾳ. Iure civili multorum locorum peti id solet, alibi a Potestate summa, alibi a Iudicibus. Iure gentium ipsô factô dominium rerum captarum acquiritur, ad summam debiti et sumptuum, ita ut residuum reddi debeat; Quâ aequitate Veneti usi sunt, captis in Galata Genuensium navibus, apud Gregoram, l. 9. Iure civili solent citari, quorum, interest res publicâ auctoritate divendi aut addici iis, quorum interest: Quae aliaque ab his, qui, iura civilia tractant, et nominatim in hac materia, a Bartolo, qui de Repressaliis scripsit, petenda sunt. Illud hîc addit Grotius, quia ad iuris huius satis per se rigidi emollitionem pertinet, eos qui non solvendo quod debebant, aut ius non reddendo, causam dederunt pignorationibus, ipsô naturali ac divinô iure teneri, ad resarcienda damna aliis, quibus ob eam causam aliquid decedit, vide Plut. in Cimone de Seyriis, et plura hanc in rem apud Chopinum, de Domaniis l. 3. tit. 25. Bretium, de Super. Regis c. 17. Hug. Grotium, de Iur Bell. et Pacis, l. 3. c. 2. Alios, ut et supra in voce Clarigatio, item Marcha. Literarum vero Repraesaliae formulam exaravit Rolandinus in Sum. Not. c. 9. part. 2. extrem. laudatus Car. du Fresne, Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.